Liber Deuteronomii*

Caput 5: Versus 11

Non usurpabis nomen Domini Dei frustra,etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus:Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus estDeut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur:Non assumes nomen Dei tui in vanum,id est, non aestimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum aequalem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies aeterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter aeternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic:Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis,etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus aeternae quietis, in quo post bona opera quies aeterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.
(* Traductions européennes)